INSCRIPTIO

INSCRIPTIO
INSCRIPTIO
monumentum est breve ac ingeniosum rei alicuius memorabilis. in lapide inprimis vel metallo, posteritati de rebus prioris aevi instruendae, publicâ auctoritate, ut plurimum exaratum. Et quidem iam antiquissimis tem poribus, Semiramis columnae gesta sua inscripsit, quam Inscriptionem memorabilem Polyaen. exhibet l. 8. Eam imitatus Darius Rex, ad Teiarum amnem Thraciae, cippum erexisse cum mscriptione gestorum suorum, legitur, apud Herod. Postea pilis, in Fano Dianae Orientalis, quod Artemisii erat, Graeci inscripsêre victoriae navalis de Xerxe, ptimâ velitatione, reportatae, monumentum, uti videre est apud Plutarch. Themistocle. Sic ab Assyriis, Persis, Graecis, ortus mos ad Iudaeos citerioris aevi transiit, qpud quos Simon Dux et Pontifex plebiscito, de rebus suis gestis et honoribus in tabula aenea inciso, et in celeberrimo Templi loco constituto, honoratus est, 1. Maccab. c. 14. etc. Sic res gestae Principum Ducumque Inscriptionibus adnotatae. Inde traditus posteris mos est, ut Victorum nomina, qui Olympicis Ludis palmam tulissent, in Olympico Gymnasio conscriberentur, teste Paus. l. 2. Sed et Leges suas Nomothetae; et Anathemata Numinum cultores, et Vota Supplices, et Foedera GEntes, et ius suum in domos praediaque Possessores, alia alii publicis Inscriptionibus testati sunt. Etiam Templorum fores Divorum ipsorum, quibus illa dicata erant, nominibus inscribebantur, plerumque absolute generandi casu. Sic in ins. Samo Apollinis templum, cuius foribus inscriptum erat ΠΥΘΙΟΥ, memorat Iamblichus de Vita Pythag. l. 1. c. 2. In Aegypto Alexandriae, templum ΑΦΡΟΔΙΤΗΞ ΒΕΛΕΣΤΙΚΗΞ, apud Plutarch. Erotic. Iterum in Samo, ΚΕΧΗΝΟΤΟΣ ΔΙΟΝΥΣΟΥ, apud Plin. l. 8. c. 17. ara ΑΔΟΥ ΚΑΙ ΠΕΡΣΕΦΟΝΗΞ, apud Zosim. l. 2. alia apud ahos occurrunt. Quam consuetudinem Vide uti salse rideat Arnob. l. 6. Sed et alia monumenta sic absolute inscripta habes, ΜΑΡΚΟΥ ΟΘΩΝΟΞ, apud Plutarch. Othone; ΜΑΡΚΕΛΛΟΥ, in Marcello eiusdem etc. unde nata syntaxis. Ad Telluris, ad Dianae, Ad Vestae: it. in Cereris Eleusinae, in Apollinis Delii etc. Desind. Herald. ad Arnob. locum. Porro, Arboribus, Foliis, Parietibus, Ostiis, Inscriptione factâ, ὁ δεῖνα καλὸς, amorem suum, qui talia sectabantur, solebant indigitare. Nullae vero frequentiores, quam Inscriptiones Monumentariae s. Sepulchrales, de quibus hîc passim, inprimis in vocibus Elogium, Monumentum, Stela Titulus, etc. Neque vero honoris ergo solum, sed et in poenam ac ignominiam factae Inscriptiones. Sic, cum Alcibiades absens capitis damnatus ab Atheniensibus, et diris devotus a Sacerdotibus esset, teste C. Nep. in Vita eius c. 4. quo testatior esset eius rei memoria, exemplum in pila lapidea incisum, positum in publico est, Epaminondas quoque, legis poenam subiturus Thebis, unum a Iudicibus petisse dicitur, ut in periculo suo conseriberent: apud eund. in Vita eius c. 8. Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, et quae sequuntur, ut alia omitram. Itaque fuêre abomni aevo, qui Epigraphes huiusmodi, historiae multum lucis allaturas, undiquaque colligerent; qualis Philochorus quidam Atheniensis, qui Inscriptiones Atticas in unum volumen compegit, Suidae; Polemo, cogn. Στηλοκόπας, qui, principatu Ptolemaei Epiphanis, Inscriptiones Sepulchrales cuiusque Crvitatis item Anathematum in Acropoli Athenarum dedicatorum, edidit, Athen. Aristodemus, qui idem Thebis
praestitit: Scholiastae Apollonii Argonautic. alii aliis memorati. Vide quoque in voce Eubemerus, item supra ubi de Ephesiae Dianae Templo: et intet recentiores, illustra Iani Gruteri, Iae. Spon. aliorumque, Inscriptionum opera. De Inscriptionibus vero Librorum, Vide infra Lucubratio: poematum, adi Scalig. Poet. l. 2. c. 126. et 127. Addo hoc unum, de more inscribendi ingenii monumenta aliis, quorum vel aestimatio, vel amor apud nos eximius, magnae similiter vetustatis esse, cum Platonem fratribus suis praeclarissimos commentarios suos inscribendo, Glauconi quidem et Adimanto librum de Rep. Antiphonti vero Parmenidem, eos nobiles reddidisse, legamus apud Plurarch. de piet. erga Fratres etc. Nec omittendae penitus Inscriptiones falae, phylacteria aut ligaturae, quae imprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvare putantur et vetantur in Capitul. Caroli Mag. l. 6. c. 72. de quibus Vide Ian Gruter. p. 1047. c. 5. et hîc passim, inprimis ubi de Characteribus, Magia etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • inscriptio — index address, device (distinguishing mark), inscription Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Inscriptio — Zisterzienserrundschreiben Alexanders IV. von 1256 Die Inscriptio, auch als Adresse bezeichnet, ist diejenige Formel im Protokoll eines Urkundenformulars, die den oder die Empfänger, die im Dativ aufgeführt werden, benennt. Sie steht fast immer… …   Deutsch Wikipedia

  • inscriptio — SYN: inscription. [L. fr. in scribo, pp. scriptus, to write on] i. tendinea SYN: tendinous intersection. * * * in·scrip·tio (in skripґshe o) pl. inscriptioґnes [L., from inscribere to write on] 1. inscription. 2. intersectio …   Medical dictionary

  • Inscriptio — In|scrip|tio die; , ...ones [...ne:s] <aus gleichbed. lat. inscriptio> Formel im Brief u. Urkundenwesen des Mittelalters, die Name u. Titel des Adressaten nennt …   Das große Fremdwörterbuch

  • inscriptio — (ин + лат. scribo, scriptum писать) заглавная часть рецепта, включающая фамилию и возраст больного, дату, фамилию врача …   Большой медицинский словарь

  • Inscriptio — Inscrịptio   [lateinisch »Aufschrift«] die, /...ti ones, Formel im Brief und Urkundenwesen des Mittelalters, die Name und Titel des Adressaten nennt; häufig verbunden mit einer Grußformel (Salutatio) oder einer Formel zur Dauer der Verfügung.… …   Universal-Lexikon

  • Inscriptio — In|scrịptio [zu lat. inscribere, inscriptum =in oder auf etwas schreiben, aufprägen] w; , ...tio̱|nes; in der Fügung: In|scriptio̱|nes tendi̱neae: = Intersectiones tendineae …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • inscriptio — /inskripsh(iy)ow/ In the civil law, a written accusation in which the accuser undertakes to suffer the punishment appropriate to the offense charged, if the accused is able to clear himself of the accusation …   Black's law dictionary

  • inscriptio — /inskripsh(iy)ow/ In the civil law, a written accusation in which the accuser undertakes to suffer the punishment appropriate to the offense charged, if the accused is able to clear himself of the accusation …   Black's law dictionary

  • inscriptio — (Civil law.) A written accusation of crime; the consent of an accuser to suffer the penalty prescribed for the offense with which he charges the accused, in the event of the acquittal of the accused …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”